monumenta.ch > Augustinus > 53
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, LII <<<     >>> LIV

Caput LIII

1 Illam sane novissimam persecutionem, quae ab Antichristo futura est, praesentia sua extinguet ipse Iesus. Sic enim scriptum est, quod eum "interficiet spiritu oris sui et evacuabit inluminatione praesentiae suae."
Hic quaeri solet: Quando istud erit?
2 Inportune omnino. Si enim hoc nobis nosse prodesset, a quo melius quam ab ipso Deo magistro interrogantibus discipulis diceretur? Non enim siluerunt inde apud eum, sed a praesente quaesierunt dicentes: "Domine, si hoc tempore repraesentabis regnum Israel?"
At ille: "Non est", inquit, "vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate."
Non utique illi de hora vel die vel anno, sed de tempore interrogaverant, quando istud accepere responsum.
3 Frustra igitur annos, qui remanent huic saeculo, computare ac definire conamur, cum hoc scire non esse nostrum ex ore Veritatis audiamus; quos tamen alii quadringentos, alii quingentos, alii etiam mille ab ascensione Domini usque ad eius ultimum adventum compleri posse dixerunt.
4 Quem ad modum autem quisque eorum astruat opinionem suam, longum est demonstrare et non necessarium. Coniecturis quippe utuntur humanis, non ab eis aliquid certum de scripturae canonicae auctoritate profertur. Omnium vero de hac re calculantium digitos resolvit et quiescere iubet ille, qui dicit: "Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate."
Sed haec quia evangelica sententia est, mirum non est non ea repressos fuisse deorum multorum falsorumque cultores, quominus fingerent daemonum responsis, quos tamquam deos colunt, definitum esse quanto tempore mansura esset religio Christiana.
5 Cum enim viderent nec tot tantisque persecutionibus eam potuisse consumi, sed his potius mira incrementa sumpsisse, excogitaverunt nescio quos versus Graecos tamquam consulenti cuidam divino oraculo effusos, ubi Christum quidem ab huius tamquam sacrilegii crimine faciunt innocentem, Petrum autem maleficia fecisse subiungunt, ut coleretur Christi nomen per trecentos sexaginta quinque annos, deinde completo memorato numero annorum sine mora sumeret finem.
6 O hominum corda doctorum! O ingenia litterata digna credere ista de Christo, quae credere non vultis in Christum, quod eius discipulus Petrus ab eo magicas artes non didicerit, sed, ipso innocente, tamen eius maleficus fuerit nomenque illius quam suum coli maluerit magicis artibus suis, magnis laboribus et periculis suis, postremo etiam effusione sanguinis sui!
7 Si Petrus maleficus fecit, ut Christum sic diligeret mundus, quid fecit innocens Christus, ut eum sic diligeret Petrus? Respondeant igitur ipsi sibi et si possunt intellegant illa superna gratia factum esse, ut propter aeternam vitam Christum diligeret mundus, qua gratia factum est, ut et propter aeternam vitam ab illo accipiendam et usque ad temporariam mortem pro illo patiendam Christum diligeret Petrus.
8 Deinde isti dii qui sunt, qui possunt ista praedicere nec possunt avertere, ita succumbentes uni malefico et uni sceleri magico, quo puer, ut dicunt, anniculus occisus et dilaniatus et ritu nefario sepultus est, ut sectam sibi adversariam tam prolixo tempore convalescere, tot tantarumque persecutionum horrendas crudelitates non resistendo, sed patiendo superare et ad suorum simulacrorum templorum, sacrorum oraculorum eversionem pervenire permitterent?
9 Quis postremo est deus, non noster utique, sed ipsorum, qui vel inlectus tanto scelere vel inpulsus est ista praestare? Non enim alicui daemoni, sed deo dicunt illi versus haec Petrum arte magica definisse. Talem deum habent, qui Christum non habent.